#Psal. LXXIX#Exod. XII#Exod. XIII
Factum est autem ut Nilus praeter solitum, adhuc inundaret terram, in qua erat sepulcrum Joseph. Tenebantur autem juramento asportare ossa ejus. Tulit Moyses scriptum in lamina aurea nomen Domini tetragrammaton, quae superposita aquae, supernatavit, usque dum veniens staret supra ubi erat sepulcrum. Et effodientes sustulerunt ossa, quae sublata leguntur eis prophetasse, forte de difficultate itineris. Tamen Hebraei tradunt quod ovis ex improviso astitit juxta eos, quae locuta est ad eos. Ob quam rem duxerunt eam secum multo tempore per desertum, et dixerunt eam ovem Joseph, de qua ibi: Qui deducis velut ovem Joseph. In egressu etiam eorum, terraemotu facto, multa templa Aegypti cum idolis suis corruerunt. Habitatio autem filiorum Israel in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum. Sed nomine Aegypti intelligendus est omnis incolatus eorum, qui incoepit a promissione Abrahae facta in via Mesopotamiae, a qua, usque ad legem datam, tot anni fluxerunt. Solis enim centum quadraginta quatuor annis servivit Israel in Aegypto post mortem Joseph. Quibus expletis, eadem die egressa est omnis multitudo de terra Aegypti; quod etiam mirabiliter a Deo factum est, vel forte eadem die qua exivit Abraham ad peregrinandum. Et nota quod hic dicitur, Die qua egressi sunt, et infra: Mementote diei hujus, in qua egressi estis de Aegypto prima die, scilicet azymorum, etiam supra legitur dictum eis: Nullus egrediatur ostium domus suae usque mane, econtra statim legitur hic: Nox illa observabilis est Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti, et in benedictione cerei dicuntur nocte educti. Forte intelligendum est nocte eductos, id est ad mane egrediendum, ab Aegyptiis nocte compulsos. Profectique sunt de Ramesse in Sochot, nec sunt secuti eos Aegyptii sepelientes mortuos suos. Multi etiam Aegyptiorum flebant poenitentes, quod eis fuerant tam crudeles. Coxeruntque farinam, quam tulerant de Aegypto, feceruntque subcinericios panes azymos, ex modico tamen tempore coagulatos. His enim usi sunt triginta diebus. Non enim ultra suffecerunt quae tulerant de Aegypto, licet sub necessitate custodirentur, nec eis ad satietatem vescerentur.